Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.272-2.312
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.272-312
Unproofread scanNot analysed yet
(Hevaeum quondam sedes fuit illa nepotum,
Qua Solem extremus venientem prospicit Hermon.)
Atque haec in medio consistens agmine fatur:
Magnanimi Isacidae, genus Israele profectum,
Accipite has Domini sublimi ex aethere voces.
Ille ego sum, dicit magni DEVS arbiter orbis,
Qui vos Niliaca ductos e Memphidos ora.
Exemi duris caeso prius hoste lupatis,
Perdomuique omnes in victo numine Reges.
Quique rebellarunt fatalem tradere terram
Patribus, et captos ingressi milite fines
Exeruere suas vestra haec in moenia vires:
At vos Caelesti contempto Rege petistis
E medio vestri terrae de pulvere Regem.
Annuit, ecce, DEVS, vobis DEVS annuit istis.
Nunc ergo accedant bis senae ex ordine natae
Isacia de stirpe tribus: ut quem sibi poscat
Esse DEVS Regem, nos misse sorte legamus.
Prima ibi Beniamidum fragili sors exit ab urna,
Quae certa sortita domos, certo ordine patrum,
Matraeum tetigit genus, in serieque nepotum
Cissiden Saulum Ieminaeo sanguine natum.
Qui iam quaesitus nec tota inventus in urbe
Addiderat sese caecis absconditus umbris,
Inter utres siccos, Domino tamen indice demum
Prodiit, ac medium venit protractus in agmen:
Regificos adeo Saulus fugiebat honores,
Ac tu, si quicquam experto mihi credis amico,
O Mephibosa, nepos tam magni o inclyte Regis,
Non est semper honos regni gestare coronam:
Saepe corona onus est, et magno in pectore moles.
Vt tamen ante oculos dilectique ora parentis
Constitit, et clara Saulus tunc luce refulsit,
Os humerosque DEO similis, totamque catervam
Vertice sublimi, et collo super extitit alto:
Hic Samuel: Regem quem sic voluistis habetis
Sorte DEI lectum: nec enim par eminet alter,
Nec caput aequalis, nec membra decora iuventae.
Tunc omnes altum clamoribus aethera pulsant,
Et Regi applaudunt Regem laeto ore salutant:
Augusto sit vita, salus, victoria Regi.