Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.313-2.358
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.313-358
Unproofread scanNot analysed yet
At Samuel aperit Domino tum iura futuri,
Inscribitque libro, aeternam testantia vocem.
Omnibus hinc rebus, ceu fata tulere, peractis:
Dimittit populum cognata ad tecta reversum:
Et Ramam petit ipse suam, carosque penates.
Cissides vero Saulus Gibeona revisit
Limina, quem multi tum tota ex urbe sequuntur
Omnibus faustis: sua sed ludibria multi
Contra exercebant, contempto nomine Regis:
Omnia transibat quae surdis auribus heros.
Nam regere imperio populos, aequumque tueri
Qui volet, hic animum non semper habebit apertum.
Ecce autem interea, dum Mispa haec urbe geruntur,
Obsidione premit Galiadica moenia Iabis
Rex Ammone satus, prisci de sanguine Lothi,
Infracta cervice Nahas, acerrimus hostis.
At miseri cives intra sua moenia clausi,
Exposcunt placidam certo cum foedere pacem,
Et dare se Regi, et mandata capessere prompti.
His responsa Nahas crudeli voce remittit,
Atque hoc foedus, ait, vobiscum deinde paciscar,
Vt cuivis oculum cultello vindice dextrum
Exsculpam, gentique notam ceu victor inuram:
Isacidumque omnes maneant ea probes nepotes.
Illi autem contra: Liceat cum pace sequestra
Septenos pepigisse dies: et poscere nostrae
Gentis opem, mentisque tuae dictata referre.
Quod si nemo aderit, qui nos defendat, et urbi
Succurat, miserae, portas pandemus, et una
Omnes egressi, tua regia iussa sequemur.
Tunc oratores Gibeona ad moenia mittunt,
Regis opem Sauli fidam, auxiliumque petitum.
Qui simulac maestis retulissent civibus omnem
Clausae urbis faciem, crudeliaque orsa tyranni,
Hic omnes versi in lacrimas, gemitusque ciebant,
Et perturbato rumpebant pectore quaestus.
Saulus ibi e villa sua post armenta reversus,
Vt planctus audit populi vocesque gementum,
Et simul obsessae casum cognoscit Iabis:
Continuo iustam vindex ardescit in iram,
Concepitque, novo caelestes pectore motus:
Tum par forte boum regali dissecat ense,
Inque omnis mittit frustra Israelidos urbes.
Haec addens: Quisquis Sauli mandata recusat,
Et fidi pia iussa sequi Samuelis, eodem
More suos videat sectos in fragmina tauros.