Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.826-2.868
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.826-868
Unproofread scanNot analysed yet
Stat nobis igitur gentem delere nefandam,
Crudelique dare exsilio matresque, virosque:
Et pueros carae genetricis ab ubere raptos:
Et pecudes, asinosque pigros, fortesque iuvencos.
Hic ego te nulli volo parcere, quicquid ubique
Victae gentis erit Dominus mihi destino sacrum.
Finierat vates: Rex protinus aere recurvo
Signa dat, et totis a finibus agmina bello
Convocat, ut latos intrent mox undique campos.
Hic peditum delecta ciet bis millia centum
Israeligenas, bis quina potentis Iudae
Millia, quos omnes Amaleci educit in oram.
Ne tamen Hobabi miles det damna nepoti,
Qui Mosi affinis populum deduxerat olim
In fines istos loca per sibi nota viarum:
Ocius a patrio decedunt monte Cenitae,
Ne fors communis subeant discrimina fati.
Vrbs fuit armipotens Amalecidos Hevilaterrae
Gentis ubi sceptrum regale gerebat Agagus:
Protinus hanc summis expugnant viribus urbem.
Et vivum capiunt Regem, properantque labantes
Exaequare solo totis in finibus urbes:
Donec Niliacae ventum ad confinia Suri.
Nulli hic aetati, hic homini non parcitur ulli:
Vnus ab exitio supplex servatur Agagus,
Heu longe ante alios occidi dignior unus.
Sed neque de gregibus quicquam iugulatur opimis:
Ni quorum haereret vix ossibus arida pellis.
Morbosae pecudes, nec iam satis apta labori
Iumenta, haec fuso maculabant sanguine terras:
Cetera agebantur praedae servanda futurae,
His ita confectis Carmeli ad moenia caeso
Saulus ab hoste venit, statuitque insigne tropaeum
Victor ovans, sacrumque petit cum milite templum,
Inclyta qua sacros attollit Gilgala muros.
Interea vero ardentem succensus ad iram
Infremit ore DEVS, vatemque affatur amicum:
Paenitet, heu, Saulum mihi delegisse, pigetque
Hebraeis Regem: neque enim mea iussa capessit,
Praedae inhians, Regemque hostem tutatur inultum.
Hic Samuel totam ducens suspiria noctem,
Inclamatque DEVM, nec iniquam concipit iram:
Mane tamen primo properans occurrere Saulo;