Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.869-2.915
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.869-915
Unproofread scanNot analysed yet
Gilgalicam tandem venit fremibundus in urbem.
Excipit hunc Saulus, dictaque salute recenset
Felicem belli eventum, captivaque Regis
Colla sui, et caesae deleta tot oppida gentis,
Occisosque greges pecudum: tum farier orsus:
Ecquis, ait, nostras balatu hic impulit aures
Mugitusque boum?
Cui Saulus; Et haec mihi caesis
Ex Amalecitis praeda est, quam supplice voto
Servatam populus voluit caelestibus aris
Esse sacram, pingui siquidem fas parcere furto.
Huic Samuel, Nunc audi, inquit, caelestia contra
Verba DEI, exacta iussit quae nocte referre:
An-non cum minimus (non sic tibi visus es ipse)
E populo hoc esses, Domino duce et auspice summo,
Regifici haud pridem scandisti ad culmen honoris?
Vt caput Hebraeae gentis, dominere superbis
Civibus, atque ipsi tua regia iussa facessant.
At pater ille DEVS mandaverat arma nefandis
Saeva Amalecitis inferre, exscindere gentem:
Non ulli hic homini, non ulli parcere bruto.
Cur tu igitur Domini non es mandata secutus?
Cur iumenta tuae servasti pinguia praedae?
Parvi adeone ducis caeleste lacessere numen?
Excipit hic iterum fidenti pectore Saulus:
Atqui ego quae fueram iussus iam rite peregi,
Et mecum adduxi captivum, ut cernis, Agagum,
Et reliquam ferro delevi vindice gentem:
Quam Domino vult esse sacram, pro divite palma:
Victima Gilgalicam caelestis ut imbuat aram.
Huic iterum Samuel divino haec ore profatur:
Num tu mactatae pecudis manante cruore
Plus gaudere DEVM censes, quam mente parata
Obsequium praestare DEO? mihi crede prophetae:
Plus capitur DEVS obsequio, quam pinguibus extis,
Et pia mens melior quam caesi victima tauri.
Incantare DEOS, et Divis esse rebellem,
sense coluisse Ioves, et temnere veri
Iussa DEI, scelera haec incedunt passibus aequis.
Ergo reiecisti quia tu caelestia iussa,
Te quoque iam reiicit Caelum. Tunc Saulus obortis
Effatur lacrimis: Peccavi, et numinis iram
Promerui, ah monitus male neglexisse paternos
Et populo oranti morem gessisse pudendum
Paenitet: o Regi veniam largire fatenti:
Et mecum ad pia templa redi, lubet ore gementi
Offensum placare DEVM, veniamque precari.