Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.916-2.965
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.916-965
Unproofread scanNot analysed yet
Abnuit hic Samuel votiva ad templa reverti:
Vocem, inquit, magni spernis Iovis, ille vicissim
Te spernit, patriae ne serves gentis habenas.
Haec memorans Saulo vertit lacrimabile tergum,
Cum tunicae partem palma Rex prensat utraque
Discerpitque tenens: Samuel ibi praescius inquit:
Et regnum DEVS avellit, vulsumque propinquo
Donat habere viro, qui te pietate fideque
Praecedit: Non ulla refert mendacia nostri
Heros ille chori, nec verbi paenitet umquam
Promissi, nec enim mortali semine cretus
Est homo, quem rerum possit piguisse suarum.
Talia dicentem maestis Rex vocibus orat:
Da tamen hunc nobis populo coram, inquit, honorem,
Et quia peccavi mecum pete praevius aram:
Vt precibus supplex iratum numen adorem.
Annuit hic tandem et Regem comitatur ad aedem,
Oret ut ante focum, et supplex imponat honorem.
His propere effectis Samuel sibi poscit Agagum
Adduci: Ille animi fidens: Sic funeris, inquit,
Mentibus a miseris procul est arcendus amaror.
At Samuel: Sicut tuus ensis, Agage, cruentus
Orbavit nostras natorum lumine matres:
Sic aequum ut genetrix orbetur te quoque nato.
Haec fatus, medium ferro discindit Agagum,
In patresque secat minimas, ante ora supremi
Numinis, ac terram ferali caede cruentat.
Inde suae repetit genialia limina Ramae,
Abiectum lugens Saulum, quem postea numquam
Vidit, ad extremi dum vixit funeris horam:
Ipse autem Gibeam sua regia tecta subibat.
Tum DEVS ut tristi sensit sqallescere luctu
Alloquitur vatem: quonam quo tu usque gemendo.
Tempora tam miserae consumis acerba senectae:
Quod mea, ne regnet, submovit dextera Saulum?
Reple oleo cornu, tum quo voco dirige gressum:
Vrbe hac Ephratica, quae nunc Bethlemia fertur,
Isaeus degit, cuius de sanguine natum
Delegi Regem. Samuel perterritus infit:
At quo digrediar? Nam si mea caepta reiectus
Compererit Saulus ferro iugulabit iniquo.
Tum DEVS: Accipe, ait, vitulum monstrataque vise
Moenia, dic sacras epulas te velle parare:
Convivamque tibi Isaeum natosque vocato,
Hic tu quae facias et quem mihi destino Regem
Indice monstrabo digito. Caelestibus ille
Obsequitur iussis, Belthlaeaque moenia ducto
Ingreditur vitulo, et trepidos formidine cives
Solatus: vocat ad sacri sollemne diei,
Isaeum in primis patrem, natosque sacratos.