Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.180-3.222
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.180-222
Unproofread scanNot analysed yet
Rex autem peditum mihi commendare cohortes
Meque sui in bello socium captare laboris.
Ecce autem, ut nihil est ex omni parte beatum,
Nec diuturna manet magnorum gratia Regum.
Forte Palaestino nobis ex hoste reversis,
Occurrunt laetae matres, et carmina dicunt,
Et fidibus ludunt, et sistro tympana pulsant.
Vtque novum paeana canunt: Rex mille cecidit:
Millia uno decies Davides sustulit ictu.
Hic subitam Sauli furor exardescit in iram:
Et mihi mille, inquit, decies sed mille dederunt
Davidae: hic heres regnis succedet habenis.
Hic torvo cepit primum nos ore tueri,
Nec mihi post animo fuit umquam deditus aequo.
Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
Cum genius Regem tecta inter avita sinister
Obsidet, eventus caneret quo deinde futuros:
Hic ego, more ego, nervos intendo canoros
Maestiticasque abigo grassanti e pectore curas.
Ille autem telum quod dextra forte gerebat
Conicit, ut latus hoc missa transverberet hasta:
Sed bis ibi teli declino corpore iactum.
Nam qui Saulaea de mente recesserat aulae
Spiritus aetheriae, is nostrae in penetralia mentis
Auspice migrarat Domino: sed plurimus horror
Occupat hic Regem, sibi multa ac vana timentem.
Me quoque tunc a se removet, tum mille virorum
Destinat esse Ducem, quibus aequo pectore fidus
Auctor eram patrii mandata capessere Regis.
Nam ne forte quid imprudens committeret umquam
Mens mea, sollicito fuit una haec cautio cordi.
Hoc ubi sensisset, timuit me perdere Saulus:
Isacidaeque omnes tam provida coepta probabant.
Filia maior erat Regi formosa Meroba,
Hanc mihi desponet lecti vitaeque sodalem,
Verum hac lege tamen bellis ut alacribus hostem
Aggradiar, magnaque evertam strage Philistos.
Nam positum assiduo duri in certamine belli,
Sperabat tandem deletum a pluribus iri.
Tunc Regi refero: Quis ego, aut quae vita, quod ortus
Stemma mei, ut generum me Rex sibi summus adoptet
Cumque esset thalami tempus geniale sacrandi,
Ecce, Meroba alii datur associanda marito.