Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.223-3.263
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.223-263
Unproofread scanNot analysed yet
Me tamen, o mihi cara Michal, ardenter amabas,
Et mihi te Genitor sociam pangebat, ut armis
Me quoties vellet furibundi exponeret hostis.
Hoc illi in votis, haec illum cura tenebat,
Hoc per missitos agitabat in urbe ministros,
Multis tandem ultro et citro sermonibus actis,
Tandem hac lege sibi generum deposcit, ut icto
Hoste Palaestino referam praeputia centum.
Nil hic cunctando potiundae impulsus amore
Coniugis, ante mihi praescriptam temporis horam
Mille viros mecum furialia in agmina duco:
Bis centumque uno certamine caedo Philistos,
Et centum refero victae praeputia gentis.
Sic pugnace manu fuit haec mihi regia coniux
Parta, suo quae me studio complexa vicissim,
Infido magnum horrorem dabat aegra parenti.
Nam quia me carumque DEO carumque maritae
Viderat, et patriae dilectum ante omnia genti:
Non prius hoc odiis caput infestare remisit,
Quam bello victus feralibus occidit umbris.
Ergo ubi flammato concepit corde furorem,
Hortatur Ionathan, omnes aulaeque ministros,
Vt me crudeli properent occidere leto:
Sed me tum Ionathas, non foederis immemor icti
Admonet, ut diri fugiam scelerata parentis
Consilia, et caecis latitem bene conditus antris,
Dum mentem patris exploret, referatque latenti.
Pareo consiliis mihi tam cupientis amici,
Meque extra Gibeam caecis abscondo latebris:
Cum tali Ionathas affatur voce parentem,
Ne vero genitor, ne tantam concipe bilem,
Isaiden generum adversus; ne pollue mentem
Sanguine non nocuo. Nihil in te criminis ille
Commisit, sed rite tibi prodesse laborat:
Et tua damna cavet, regnique exauget honorem.
An-non ille ferum dextra victrice Goliam
Sustulit an nobis non attulit inde salutem
Omnibus? hic oculi, sunt hic tua lumina testes.
At tibi qui magno peperit tot laeta triumpho
Gaudia, nunc istum crudeli funere tollas?
Aut cur insontis macules te sanguine civis?