Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.228-6.270
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.228-270
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Daviadides Rex, altercantibus istis,
Vagina extemplo nudatum inferrier ensem
Mandat, et infantem medium in duo frustra secari,
Ac partem huic tradit, partem vero imperat illi.
At mulier, cuius vivebat mollior infans,
Orabat Regem (neque enim consistere mentem
Maternus tum passus amor) ne laedere vellet
Innocuum infantem, potiusque addiceret ipsum
Falsiloquae matri, quam crudo tolleret ense.
Altea mox contra genetrix fucosa profatur:
Nec meus hic infans, nec sit tuus, ense secetur.
Altera parsque mihi, tibi sed pars altera cedat.
Tum Salomo: tenerum quae vult superesse puellum
Illius est genetrix, huic detur filius infans.
Sic ait :et totam fama Israelidos oram
Complet divini sententia caelica Regis.
Omnes quem proceres trepidi formidine, et omne
Isacidum genus, ut numen terrestre timebant.
Namque ad vertebant divino concita motu
Pectora iudiciis agitari rite ferendis.
Rex Hiramus erat Tyria notissimus ora
Qui postquam solio admotum Salomona paterno
Audiit, extemplo mittit qui nuntia portent,
Nuntia Iudaico pacem ferentia Regi.
Nam toto Isaiden Hiramus tempore vitae
Vt fratrem socio fuerat complexus amore.
Huic igitur Salomo sua nuntia verba vicissim
Mittit, et auxilium condendae postulat aedi:
Scis, inquit, Tyriae Rex o fortissime gentis,
Non potuisse DEO votivum ponere templum
Daviden, patrem: Nam plurima bella paratum
Distinuere virum, donec victoribus armis
Sub iuga misisset, subversis moenibus hostem:
At nunc ille DEVS pacem gratamque quietem
Annuit his terris, mihi nec furor hosticus obstat,
Nec vis ulla virorum, quae nostra exorsa retardet.
Ergo DEO meditor votivum ponere templum
Noster ubi populus prece supplice numen adoret
Dulce DEI, et pecudes flammantibus immolet aris.
Et rata vox Domini fiat promissa parenti,
Quam dedit, ipsius nasci de semine prolem:
Quae solio quondam sceptroque potita paterno
Exstruat augustam dis immortalibus aedem.