Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.271-6.314
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.271-314
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus enim noster DEVS est, quis condere possit
Templa DEI nostri, magnum capientia numen?
Non illum Caeli, non huius machina mundi
Accipit, et quis ego qui tecto includere sense?
Mi sat erit firmis altaria condere saeptis,
Hic ubi sacra DEO fiant sollemnia nostro.
Tu servis manda Libani sub vertice cedros
Caedere, et hic operis operas coniungere nostris
Nusquam Sidoniis merces optata laborunt
Deerit, et officiis reddenda cibaria iustis.
Nam nobis non esse fabros, doctorque secandi
Ligna viros quales Tyriis, Hirame, sub oris
Sidonii artifices, tibi subdita pectora, nosti.
Haec postquam audisset Tyrius Salomona petentem,
Plurima sub tacito concepit gaudia corde,
Atque haec laetus ait: Dio sit gloria patri,
Qui dedit Isaidae natum, sceptrique thronique
Heredem, tanta insignem pietate fideque:
Nemo uti sit nostris illo prudentior oris,
Nec quisquam populis dominandi doctior artem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.
Dixerat, et missa respondet pauca salute:
Hebraeam superis curae gentem esse fideli,
Indicium est, quod te terrae DEVS ille polique
Huic populo Regem dedit, Isaidaeque parenti
Te talem voluit tantis succedere natum
Dotibus ornatum, quid enim felicius usquam
Quam populis Regi, populo Rex aequus et aptus?
Ecce tibi fabrum nulli docta arte secundum
Huramum, Hebraea quem quondam matre creavit
Vir Tyrius, ferrum qui cudere novit et aera,
Argentumque aurumque suo deducere caelo,
Et lapides tornare suos et ligna secare.
Insuper et byssum, medicataque vellera cocco,
Purpureosque habitus, et molli hyacinthina fuco
Lucida pingere acu, et varios miscere colores.
Ille suas operas cum vestro iungere coetu
Artificum doctus faciet quodcumque requiris.
Et quicquid templi possit sibi latior usus.
Praeterea servi Libani de vertice, cedros:
Lignaque succident abiegna, et pinea passim
Quae ratibus connexa suis deducet Ioppen
Per mare nostra manus: tu vero longius inde
Ad Solymae propero vectabis moenia curru.