Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.548-8.593
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.548-593
Unproofread scanNot analysed yet
Nam DEVS hoc bellum pro caro gesserat Assa.
Inde Palaestinas invasit milite terras,
Atque urbes coepit, populumque pavoribus hostem
Terruit, et praeda rediit bene onustus opima:
Pastores itidem nudato rure cecidit,
Avertitque greges pecudum, fortesque camelos,
Et Solymae rursum magno successit ovatu.
Obvius huic patriae subeunti moenibus arcis
Asarias ibat vates, Regemque salutat:
Atque has fatidico depromit pectore voces.
Rex genus egregium, tuque o praelustris Iudae
Beniamidorum domus, audite haec mentibus aequis:
Vos quia Rectorem non deseruistis Olympi,
Nec vos deseruit magni regnator Olympi.
Hunc si quaeretis fidenti corde parentem
Invenietis: at abiectus quod abominor auspex,
Vos rursum abiciet: Nam posthac tempore multo
Nullus in hoc populo divini cultus honoris,
Nullaque religio, nullus cum Lege sacerdos
Stabit, et haec pessum mutatis ritibus ibunt.
Si tamen a vana post religione recedant,
Et dominum quaerant, quaesitum mente fideli
Invenient vestri, sic volvunt fata, minores.
Tempore tunc illo non ibit in arva viator
Tuta satis, nec tutus humum proscindet arator.
Omnia sed passim saevis ardescere bellis
Incipient, gentes nam gentibus, urbibus urbes
Oppositae duris miscebunt omnia pugnis.
Vos ergo durate viri, nec vestra remittat
Dextera, caelestis servando patris honore:
Quae dabitur, merces non est moritura labori.
Dixit: at Assa pia sermones mente reponit,
Et reliquos omni regni de limite lucos
Abstulit, et magna reparavit cultibus aram:
Quae sibi sacra DEVS ferri praeceperat auctor.
Insuper et magno Iudaeos undique coetu
Beniamidasque omnes accivit, et advena si quis
Aut collem Ephraeum verae pietatis amore,
Aut Simeonaeas urbes liquisset, et exsul
Sede Manassaea Solymam venisset ad urbem:
Foedere tunc inito, coniuravere frequentes
Mente DEVM solida quod vellent rite vereri,
Caelicaque illius mandata capessere toto
Pectore: qui vero statuas lucosque sequantur
A minimo ad summum, seu vir, seu femina faxit,
Vindice mox omnes gladio tollantur et igne.