Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.594-8.640
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.594-640
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ubi iurassent et Rex, et subdita pubes,
Protinus insonuere tubae, vocemque dedere
Buccinae, et aetherias pulsaverant iubila sedes.
Nam iuramentum toto de corde profectum
Quod pepigere DEO, compleverat omnia laeto
Tecta DEI plausu, regnum namque ipse quietum
Annuerat DEVS, et firmo stabiliverat orsu.
At neque materno cultu Rex Assa pepercit
Namque ubi terrifici genetrix simulacra Priapi
Stulta vereretur, nata Vriele Michaea.
Munere dimovit sacro, statuamque pudendam
Fregit, in cineres magna pietate redegit,
Proiecitque ipsos rapidum Cedronis in amnem.
Et quamquam excelso remanerent vertice passim
Israelaeae quam Rex subiecerat orae
Et signa et luci: solido tamen Assa timore
Numen honorabat, stellati numen Olympi,
Donec in hoc aevo vitales carperet auras.
Vas quoque et fulvi pondus regale metalli,
Argentumque sacri penetralibus intulit aedis:
Quae pater ante suae dederat cultoribus arae,
Et simul ipse etiam cultu sacraverat opimo.
Pax hinc longa diu fovit tranquilla Sionem:
Nec prius in toto fuit ullum limite bellum,
Quam sex regnasset trigintaque Assa per annos.
Tunc etenim subito Rex Israelicus ausu
Ingressus fines Iudae, nova moenia Ramae
Munivit muris, sibi praesidiumque locavit:
Vt Regem propriis conclusum finibus Assam
Frumento, et tuto prohiberet tramite regni:
Hic Assa infelix animi perterritus aegro
Belli huius casu, profert penetralibus aurum
Argentumque sacris, et ab ipso Regis acervo,
Ac Syriae mittit Benadado munera Regi:
Vt pretio precibusque Syros compellat ad arma
Israeligenas contra: nam talia Regi
Assa iubet ferri: Foedus coluere parentes
Aeternum, foedus duret nos inter et ipsos.
Ergo cape hoc, quod mitto, argenti pondus et auri,
Et quod habes pactum iniusto cum Rege Baesa
Scinde, paraque illi disrupto foedere bellum.
Haec ubi compererat Benadadus protinus auro
Illectus Syriis regna Israelica complet
Agminibus passim, totas invadit et urbes:
Nephtaliumque solum, qua frumentaria terrae
Oppida florebant Ahionque et Dana, vetusque
Abelmana, sui nomen genitoris adepta.