Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.641-8.685
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.641-685
Unproofread scanNot analysed yet
His vero auditis Ramam munire Baesa
Desinit, inceptos intermittitque labores,
Vt patriis Syrium depellat viribus hostem.
Illo digresso, Ramam festinat ad urbem
Assa, trahitque una totas in bella cohortes,
Et lapides aufert, et regna dolata Baesae,
Ac Mispam et Gibeam communit turribus urbes.
Tunc hortante DEO secreta oracula pandit
Hanahias Assae: quia te fiducia Regis
Inflavit Syrii, patrio ne credere divo
Teque tuosque velis, alieno numine fretus:
Idcirco Syrii afligent tua moenia Reges
Perpetuaque tuos vincent virtute nepotes.
Annon Aethiopes Lybiesque huc pluribus armis,
Et numero maiore equitum, rapidisque quadrigis
Pluribus advenere tibi: sed credula Divo
Spes tua quam certis evertit viribus hostem?
Nam quaecumque piis mortalibus hoc super orbe
Eveniunt, oculis cernit DEVS omnia iustis,
Fidentique sibi praestat solamina turbae.
Dira tuis igitur favit dementia coeptis,
Bellaque sunt reliquis fato ventura sub annis.
Dixerat: iratus cum taetro carcere claudi
Assa iubet vatem, sacram indignatus habenam:
Multos post etiam morosabile senectae
Incitus, iniusto cives tractamine pressit
Tandem ubi supremae tetigisset limina vitae
Nodososque pedes dolor invasisset acutus,
Quaesivit medicam per pharmaca certa salutem,
Praeteriitque DEVM: Sed mortuus ossa sepulcro
Deseruit, vivus patria quod in arce paraverat.
Ipsum autem cives lecto posuere cadaver
Vnguentis pleno sapidis, et messe Sabaea,
Et cineres cari tumulaverunt Regis in urna
Quadraginta annos postquam regnasset et unum.
At neque fatidicus praesagia certa Baesae
Distulit Hananiae natus, praesagus Iehus:
Hoc dirum aggressus praeco sermone tyrannum.
Tu quoque, quem prisci divino a tramite Mosis
Impia sacrilegi flexit contagio luci:
Saeve Baesa dabis meritas pro crimine poenas.
Te DEVS ex humili magna ad fastigia regni
Evexit, gentemque dedit frenare superbam:
At tu, omnem populum cultu, Rex dire, profano
Foedasti et iussos fecisti temnere ritus.