Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.1012-9.1057
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.1012-1057
Unproofread scanNot analysed yet
Namque virum multo cognoveran numine sanctum
Acceptumque DEO, imprimis castissima mater,
Quae primum fuerat tecto dignata, torisque
Dapsilibusque epulis venientem exceperat ultro,
Fata recensentis toto pendebat ab ore.
Cumque die quodam conclave ingressus Elisa
Languida iucundo reparasset membra sopore:
Quaesitum mittit matrona ex hospite servum,
Quaenam pro donis poscat sibi praemia reddi?
An commendari sua forte negotia Regi
Militiaeve Duci velit, aut quae vota moretur?
Ille refert, parva contentam vivere sorte,
Aulica non ullo curare negotia pacto.
Rursus ibi vates: Quid postulat ergo Gehasi?
(Id famulo nomen)senis, inquit, labe mariti,
Nec dulces natos, nec pignora cara fovebit.
Tum iubet acciri, et praesenti talia fatur:
Annus ubi exierit tu prolem enixa virilem
Mater eris, natum gremioque fovebis: at illa:
Ah, Domine, ah noli vana spe ludere servam.
Nam nihil in vita eveniat mihi gratius omni
Quam dukcem natum caris amplectier ulnis,
Dixerat, et nondum totus transiverat annus,
Cum parit optato promissum tempore natum.
Creverat hic carae nutritus ab ubere matris,
Vnica grandaevi spes patris, et una voluptas.
Heu nihil humanis fas quemquam fidere rebus:
Quos labor exercet, quos mors inopina profanat.
Ecce, senex fessis aderat messoribus, aestu
Sole sub ardenti, frumentaque rure legebat:
Obruit hic subito febris languore puellum,
Accurritque seni maesto, queriturque dolorem
Verticis, et calidi languentes corporis artus.
At pater afferri genetrici praecipit aegrum,
Quae gremio exceptum, cura infelice levabat,
Nil profecturis praebens medicamina succis.
Namque ubi Sol mediitransisset septa diei,
Occidit, et maestos conturbat morte penates.
Credula sed genetrix, et freta potentis Elisae
Pectore mirifico puerum in conclave reponit
Fatidici lectum supra, poscitque maritum
Vt famulum stratumque asinum sibi iungat iturae,
Quaesitum in regno sanctum Israelis Elisam.
At genitor dissuadet iter: nec sabbatha nobis,
Inquit, sunt hodie, nec iam rediere Calendae:
Festa quibus sacro celebrantur tempora ritu.