Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.966-9.1011
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.966-1011
Unproofread scanNot analysed yet
Arripit ergo furens animi, sua viscera, natum
Qui patrio quondam sceptro, si fata tulissent,
Heres debuerat succedere: et hostis in ipso
Conspectu, dirae iugulatum in moenibus urbis
Immolat: heu, demens quid non mortalia cogis
Corda superstitio? non, non hoc farre litandum est.
Territus hoc diro mansuetus Iosapha sacro,
Atque indignatus cum Rege exercitus omnis
Discedunt celeres, atque obsidione soluta
In patrias redeunt superatis hostibus urbes.
Femina forte fuit, viduum quae casta cubile
Servabat, vatis cuiusdam pauperis uxor,
Haec tum fatidicum sic compellabat Elisam:
Vir meus ut nosti, cultor pietatis et aequi,
Et divi metuens, mihi debita plurima, nullas
Orbe reliquit opes, nec enim permisit egestas,
Quaeque pios gaudet penuria laedere vates.
Creditor at quidam nimio dum debita quaestu
Exigit heu miserae pupillos demere matri
Filiolos properat, servoque addicere freno,
Vt pro manicipiis dominus mea viscera tractet:
Affer opem afflictae, et miseram solare parentem.
Quaerit ibi vates, inopi quid restet in aede:
Nil mihi, ait, reliquum est, olei quam lecythus una.
Tum praeco aetherius: Vade, inquit, et undique posce
Dolia vicinos vacua, et tua limina claude,
Eque tuo reple quae sumpseris omnia vase:
Plenaque cum fuerint oleo iam dolia fuso,
Vende, et cum magno tua dilue debita lucro.
Dixerat: illa gerit Divino credula morem,
Vasaque vicinis accepta ex aedibus implet
Vase suo, donec iam deficientibus urnis
Lecythus immensum cessaret fundere olivum.
Longius hinc alias vates progressus in urbes
Docta frequentabat sacrorum tecta virorum:
Dicipulos vera qui de pietate docebant,
Caelica monstrantes quid mandet pagina Mosis.
Parva Isaschariae fuit urbs contermina genti,
Sunemam dixere viri, sat tuta vetusti
Conditione loci, cultrix studiosa piorum.
Huc crebro ad sanctum veniebat Elisa Lyceum,
Hospitio civis propensi et divitis usus.
Coniugis is monitu proprium conclave prophetae
Fecerat,et lectum mensamque ornaverat acernam,
Tum candelabro, et sella, reliquoque paratu:
Fessus ubi vates lassatos poneret artus.