Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.328-9.370
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.328-370
Unproofread scanNot analysed yet
Filius huic fuerat Regi praelustris Ioras,
Cui pater ominibus diris thalamoque iugaverat
Athaliam, reprobi natam genitoris Achabi.
Iamque duo exierant horis genitalibus anni,
Cum socerum imprudens invisit Iosapha Regem
Samariamque venit, pro quo populique salute,
Caedebat multas solito de more bidentes,
Instituens laetis convivia splendida tectis.
Forte ibi compellans Regi sic fatur Iudae
Amraides: urbs est quaedam Gileadide terra
Dives opum belloque potens, quam prisca Ramothum
Fama vocat, nostris erepta parentibus olim,
Quam Syrii retinent captam victricibus armis,
Et nos neglegimus quae nostra reposcere bello.
Quid tu Rex Iudae? veniesne in proelia mecum
Dum subitis cingo nostram obsidionibus urbem?
Dixerat Amraides: cui reddit Iosapha vocem:
Qui tuus est animus, meus est quod noveris idem,
Et meus hic populus tuus est, et equester hic ord
Est tuus, e Solyma mecum qui prodiit urbe.
Sed tamen ante velim divina oracula captes,
Quam bello Syrios forte infelice lacessas.
Sic ait: Ille omni cogit dicione prophetas
Israelaea, centum quater agmen opacum.
Vtque adiere virum vates, Rex consulit omnes
Expediatne armis circumvallare Ramothum:
Omnes unanimi respondent corde, probantque
Consilium, et fausti promittunt omnia belli.
At Regi suspecta horum praesgia vatum
Iudaeo fuerant, socerumque affatus Achabum
Quaerit, an hos alius praeter non assit haruspex.
Cui socer: Vnus, ait, superest de caede maritae.
Cetera qui reddet nobis responsa Michaeas.
At nihil ille boni maesta praesagiit umquam
Voce mihi, hinc vatem cane peius et angue perodi.
Rex Iudae contra: ne dicas ista precamur,
Nam vox indigna est, te tanto Rege: vocatum
Quid vetat hunc etiam de bello audire prophetam?
Mittitur hic subito Eunuchus, qui Rege Michaeam
Exposcente vocet, portaeque in limine sistat.
Nam Rex in porta trabeatus uterque sedebat
Magnifico in solio: qua curia magna tribunal
Explicat, et senior venit ad subsellia coetus.