Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.371-9.417
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.371-417
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tum Ezechias inter mala monstra prophetas
Augur erat, miro pingens mendacia fuco:
Ferrea namque suae addiderat duo cornua fronti
Et Regi eventus belli praesagit Achabo.
His, inquit, Syrium feries Rex, arcubus hostem
Prosternesque viros ceu cornu taurus obunco,
Haec eadem ingeminant reliqui, faustisque sequuntur
Ominibus, docti regalem obtrudere palpum.
Nuntius interea adductum sermone Michaeam
Hoc vafer aggreditur: reliqui felicia vates
Omnia promittunt Regi eventura, cave ergo
Ne tua sint istis oracula dissona verbis.
At Iemla natus: Sic vivat in aethere numen,
Vt quaecumque DEVS caelo denuntiat alto
Eloquar, et nihil hictantilla ex parte silescam:
Sic ait, et diri se sistis ad ora tyranni.
Illi Rex patrius: Quid censes, quaeso, Michaea?
Ibone, et fausta notam obsidione Ramothum
Persequar? an bello cessandum reris ab isto?
Imo inquit praeco, bellandum censeo Regi:
Nam tibi victricem promittunt omnia palmam.
Illi Rex iterum: Quaeso mihi dicere verum
Ne pigeat, teque obtestor per numen Olympi
Aeternum ne dissimules quae conscia veri
Mens iubet, arcano Caeli mihi prodere motu.
Tum praeco: Video dispersum in montibus agmen,
Ceu cum diffugiunt pecudes pastoribus orbae:
Et Dominus Caelo clamorem tollit ab alto:
Regem ubi miles habet? iubeo in sua tecta reverti
Quemque virum, placida dum posthac pace fruatur.
Dixerat haec augur: cum Regem affatur Iudae
Rex Israelaeus: Nonne istud Iosapha, nobis
Mens praesagibat, quod vates fata sinister
Cuncta inausta mihi vano praenuntiet ore?
Rursus ibi praeco: Domini quin percipis aeger
Has etiam voces, nam vidi nuper amoena
Sede sedere DEVM, fulgenti in vertice Caeli
Militiamque omnem dextra laevaque parentis
Aeternum stipare latus, vidi aethere vultus
Circumferre DEVM: Ecquis, ait, mihi fallet Achabum
Vanidicus praeco, celebrem obsidione Ramothum
Vt cingat? varia hic animis discordibus orta
Consilia, in medium cum Spiritus insilit agmen,
Sit mihi fas, inquit, mendaci fallere fuco
Regem Israelaeum: dic quomodo, subicit orbis
Arbiter: Egrdiar, mendaxque per ora canentum
Praeconum implebo mendacibus omnia dictis.