Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.920-9.965
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.920-965
Unproofread scanNot analysed yet
Nec iam ventus erit pluvii praenuntius imbris,
Nec Caelo venient resoluti nubibus undae,
Et tamen haec liquido complebitur agmine vallis.
Multa quidem vobis videor promittere vates,
Plura sed immenso DEVS his largitur Olympo:
Regia vestra omnem qui tradat in arma Moabum,
Omnes ut capiant Hebraeum hac luce capistrum
Vrbes infestae, et munitae turribus arces,
Omnes imperio subsint: tum fertilis arbor
Omnis procumbat, vestra succisa bipenni.
Omnes quin etiam fontes perdantur aquarum,
Atque omnis lapidum mergatur grandine tellus:
Hoc precor, hoc quoniam veri mens augurat, opto.
Dixerat, et primo cum sancti farre litarent
Mane sacerdotes, quos dius Iosapha secum
Duxerat, e terra manant arentis Idumi
Rivi felices, et inundant flumine fossas.
Vt vero Hebraeis orienti luce Moabus
Signa adversa tulit, radiis de more coruscis
Sol rubefecit aquas, quod ubi videre cohortes
Crediderant fuscum Iudaeo ex hoste cruorum,
Militis emittant quam mutua vulnera caesi.
Ergo se praedae accingunt, furor omnibus idem,
Omnibus idem animus spoliare: sed impete caeco,
Ibat in exitium damni secura libido.
Namque ubi Iudaeis rabidi nullo ordine castris
Iam successissent, inopinum protinus hostem
Aggressi Hebraei, magna cum strage fugaverunt,
Atque aciem duris omnem fudere lacertis;
Mox cultos ingressi agros, ultricibus armis
Omnia vastaverunt sata laeta, boumque labores,
Et fecunda albis opplerunt iugera saxis:
Arboreosque omnes stravere bipennibus hortos:
Quin etiam iniecto delerunt pulvere fontes.
Ara fuit gentis caput, illo regia sedes
Tempore, terrigenae quondam possessa Giganti
Hanc etiam oppugnant contortae verbere fundae
Glandibus immissis, et ferro moenia vertunt.
Vrbis ut hunc casum vidit regnique Moabus,
Nec pugnae sese esse parem, nec viribus aequum:
Mox septingentos clipeis atque ensibus armat,
Castra parum validi subito irrupturus Idumi.
Irrita sed postquam vanae conamina dextrae
Sensit, opem patrii poscit sine numine Chami:
Vtque feros hostes obsessa pellat ab urbe,
Censuit humano placandum sanguine Chamum.