Latin
2.44.8 to 2.44.16
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.44.8-16
Unproofread scanNot analysed yet
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit." Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens: "nos decebat coetus celebrantis domum lugere, ubi esset aliquis in lucem editus, humanae uitae uaria reputantes mala; at, qui labores morte finiuisset graues, hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi." Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum eis factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati. Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.