Latin
SECVNDVS LIBER
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.45
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos: "Ignari homines in uita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine laeto Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."