Latin
4.12.29 to 4.12.40
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.12.29-40
Unproofread scanNot analysed yet
Amor quoque singularis et Artemisiae, uxoris Mausoli, in causa fuit ut illud sepulchrum mirae magnitudinis pulchritudinisque marito exstrueret, quod est ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclutum. Apud Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari praecipue uiri fuerunt, uariis medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque eorum ad uirtutem succenduntur atque illi feliciores dignioresque habentur apud quos plura cadauera inueniuntur. Ceteris uero nationibus apud alios alii sunt defunctorum respectus. Proinde quaeque gens pro opinione sua uarios obseruat sepeliendi modos. Nam illi, qui in Indiae insulis habitant, mortuos in litore sepeliunt, cadauer cum mare refluit arena obruentes. Apud Aethiopes uero mortuos suos quidam in flumine, quidam uitro circumdatos domi seruant, alii in uasis fictilibus conditos circa templa sepeliunt, alii, qui ad meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis tempore. Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra concisa in uase multo lapidum aggere recondunt. At apud Persas mortuus non prius humatur quam ab alite aut bestia, uel a cane trahatur. Aethiopes illi, qui Macrobii appellati sunt, mortuos suos in cippis uitreis, cuius multa apud eos est copia, concludunt; prius corpore aromatibus condito, quos intra aedes per annum tenent, eis omnium rerum primitias offerentes, deinde elatos circa urbem statuunt. Indi Padaei, qui ad auroram incolunt, infirmos mox interimunt et comedunt; sed uicinis eorum longe alia consuetudo est. Nam quicumque ipsorum in morbum incidit, locum desertum petit ibique decumbit nemine ei neque infirmanti neque defuncto assistente aut eius curam agente. Issedonibus, qui in extrema ora terrae degunt, quae auroram septentrionemque interiacet, alia praeterea sepeliendorum mortuorum cura est.