Latin
4.12.41 to 4.12.49
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.12.41-49
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi pater alicuius decessit, uniuersi eius propinqui praesto cum pecoribus sunt, quibus mactatis et concisis una cum defuncti membris conuiuium celebrant, tantum capite reseruato, quod diligentius purgatum atque inauratum pro simulacro habere consueuerunt. Pastores Poenorum dicti Nasamones obseruant infirmos, dum agere animam incipiant, eosque sedentes constituunt ne supini exspirent, atque ita sedentes sepeliunt. Ceterum quis posset enumerare singularum nationum proprias consuetudines quas de sepeliendis mortuis habuerunt, cum et usque in hodiernam diem uix duas gentes inuenies exceptis Christianis quibus idem sit mos sepulturae! Vnde ergo, cum una sit omnium mors, tanta diuersitas sepeliendi inoleuit? Non certe aliunde quam ex diuersa uiuentium uoluntate aut opinione, ad quos, ut uel ex hoc ipso deprehendi potest, omnis tumulandi ratio pertinet, ad ipsos uero mortuos omnino nihil, quia, ut sapienter colligit Seneca: Si nihil mortui sentiunt, nec profecto insepulti corporis poenam; sin uero aliquis relinquitur sensus, homini sepultura tormentum est. Hoc et Augustinus sensit cum de hac ipsa re in primo libro de ciuitate Dei disputans post multa intulit dicens: Proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. Licuit hac de re et poetis iocari: Caelo tegitur qui non habet urnam. Et hanc mortalium uanam curam prudentissimo sale ille cynicus derisit Diogenes, qui ab amicis rogatus ubi et quo pacto sepeliri uellet iussit inhumatum se proici. Cum amici: "Volucribusne et feris?" "Minime uero", inquit, "sed baculum prope me, quo abigam, ponite." Et illi: "Quidnam poteris; non enim senties!" "Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?" Hoc ipsum et ille uir Cyrenaeorum clarissimus Theodorus sensit, qui Lysimacho regi crucem minanti "Istis, quaeso", inquit, "ista horribilia minitare purpuratis tuis, Theodori quidem nihil interest humine an in sublime putrescat." Quo sapienti responso et uanissimi regis tumorem compescuit et, quid uerissimum est, docuit nihil ad mortuos attinere quo in loco marcescant et an potius ex his cineres an uermes fiant. Nam et Dominus, quod curam mortuorum commendauit, uiuorum magis gratia fecit, quippe qui aliquod bene merendi opus haberent, atque hoc si illud pie digneque exequerentur. Nam quod ad pompam luxumque sit mundi, probat sanctorum auctoritas et uiuis obesse et defunctis. "Illa quoque sanctorum exempla," ut Augustinus inquit, "non hoc admonent quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, et corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam."