Latin
4.12.50 to 4.12.51
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.12.50-51
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi et illud salubriter discitur quanta possit esse remuneratio pro elymosinis quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum periit quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. Quoniam uero de hoc loco plura fortasse quam expediebat uerba fecimus, istum qui superest breuius absoluamus.