Latin
4.3.1 to 4.3.11
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.3.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Porro et ex futura necessitate minoratur nonnihil existimatio aerumnarum. Hoc est, cum quispiam damnum accepit, ostendamus si ualebimus, id licet nunc non accidisset, paulo post tamen necesse futurum. Idcirco talem casum non esse uiro prudenti aegre ferendum propterea quod nihil iure diuturnum dixeris quod finem habet. Nec distare utrum hoc nunc pereat an postea, quod tandem, uelis nolis, perdere habes. Atque ut sapientissima Senecae complexione utar: Nonne tibi uidetur stultissimus omnium qui queritur quod ante annos mille non uixerit? Eque stultus est qui flet quod post annos mille non uiuit; haec paria sunt. Non eris nec fuisti: utrumque tempus alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque tandem extendes? –aut quidnam lucri uel commodi reportaturus? Qua re Nestor puerum in cunabulis extinctum nunc superat? Quid eo amplius modo habet cum uterque sit mortuus? Non ergo uiuere bonum est, sed bene uiuere; et sapiens uiuit quantum debet, non quantum potest. Citius mori aut tardius ad rem non pertinet: bene autem mori est effugere male uiuendi periculum. Portus est aliquando petendus, numquam recusandus; in quem si quis delatus intra primos annos est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissime taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem euenire nobis puta. Alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit. Hic Senecae est discursus; sed ille Ciceronis non indoctior: Quae uero aetas longa est? Aut quid omnino homini longum? Nonne modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens Nec opinantes assecuta est senectus? Si, quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus; omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte aut uita longa aut breui abducuntur. Apud Hypanum fluuium, qui ab Europae parte in Pontum fluit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem uiuant. Ex his igitur hora octaua quae mortua est, prouecta aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita. Et magis etiam si solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate; in eadem propemodum breuitate qua ille bestiolae reperiemur.