Latin
4.3.12 to 4.3.21
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.3.12-21
Unproofread scanNot analysed yet
Contemnamus igitur omnes ineptias: quod enim leuius huic leuitati nomen imponam? –hinc et ille ait: quidnam est aliud ista uita praesens quam fumus in umbra? –ac si diceret nihil in nihilo. Hunc locum neque ille facundissimus Christi orator Hieronymus in consolatione Heliodori episcopi obmisit: "Sed debemus", inquit, "et nos animo praemeditari quod aliquando futuri sumus, et quod, uelimus nolimus, longius abesse non potest. Nam si nongentos uitae extenderemus annos, ut ante diluuium uiuebat genus humanum, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo quae esse desisset. Etenim inter eum qui decem uixit annos et illum qui mille, postquam idem uitae finis aduenerit et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus et labor et dirae rapit inclementia mortis." –et infra: Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra uideamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, quod relego, quod de uita mea trahitur; quot puncta notaui, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et findente sulco carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri quod Christi amore sociamur. Hic locus proprie funebri consolationi congruere uidetur; verumtamen et aliis poterit adaptari, ut si persuadeamus, quod quisque patitur, illud ei fuisse omnino futurum quia licet ista, si ad inferiores causas referas, casu quodam fieri uideantur, tamen, si ea ad illam certam infallibilemque rectoris summi prouidentiam uel ordinationem conferamus, comperies illud tibi ab initio fuisse deputatum aut meritis tuis aut aliqua alia iusta omnipotentis dispositione. De qua re poterit consolator et apte et copiose multa disserere, quae nos prolixitatem deuitantes simulque ingeniis peritorum non diffidentes praetermittimus ut cetera pleraque. Haec ergo ex ratione temporis sufficiant.