Latin
5.5.10 to 5.5.15
Nikola Modruški, De consolatione liber 5.5.10-15
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis maerori esse aut eos affligere diutius." Ad quem locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat: Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus qui tuo dolore maerent, da patriae ut, si qua in re opus sit, opera consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum uictoriam lugere. Simili ratione Ioab a luctu Dauid regem reuocauit, quo ob necem Absalom filii sui uehementius cruciabatur. Cum enim rex capite uelato resideret et filii casum ingemisceret, introiuit ad eum Ioab hisque uerbis allocutus est: "O rex, aperte demonstras ex his, quae geris, te odio habere et abhorrere eos qui te diligunt et pro te pericula sustinent, immo et te ipsum tuamque generationem uniuersam aspernaris, inimicos autem tuos diligere et illorum potius desiderio deperire qui iustas soluentes poenas obierunt. Nam si Absalom uicisset et imperium firmissime tenuisset et nullius nostrum nec cadauer quidem superesse passus fuisset. Omnes enim a filiis tuis sumpto initio neci traditi fuissemus nullo hostium nostrorum flente, sed potius omnibus laetantibus ac iubilantibus; et si quis forte nostri miseratus fuisset, nullus impune id procul dubio fecisset. Te uero haec agere super casum maximi inimici tui non confunderis qui, cum tuus filius esset, non est ueritus tanta te persequi impietate et tantis onerare malis. Quin tu igitur ab hac discedens tristitia procedis in publicum et te militibus ostendis eisque pro labore et parta uictoria agis gratias? Ego autem hoc tibi praedico, o rex, quod probe noui, ut si in huiusmodi actu perstabis neque ab eo quam primum reuoces, futurum esse ut hodie uniuersus a te discedat populus et regnum ad alium conferat, et tunc uerum atque amarissimum cognosces luctum." "His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;" –et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae eaedem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, praeter illam ultimam quae ex ratione tyrannidis accipitur. Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.