Latin
5.5.16 to 5.5.22
Nikola Modruški, De consolatione liber 5.5.16-22
Unproofread scanNot analysed yet
"Sapienter", inquit, "debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet." Idem et Boethius attigit quando ait: uos deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori uestro iniuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Etenim qui acerbius dolet illud quod est ei a Domino sublatum, aperte fatetur se id magis dilexisse quam Deum. Nemo quippe moleste fert sibi quippiam ab eo auferri quem amplius quam se adamauit. Vnde et inter ueros amicos in prouerbium uenit: 'Amico de manu amici etiam uenenum dulce est'. Quod dictum Alexandrum retulisse ferunt Philippo medico potionem offerenti qua hilari uultu suscepta et epistula, qua medicus a Parmenone proditionis insimulabatur, ab rege medico tradita his uerbis: "Accipe, Philippe, epistulam, quam ueri nuntiam esse non credo; quae etiam si uera afferret, et mors mihi de manu tua, dulcis amice, suauis est." Quanto ergo magis et nobis de manu altissimi conditoris, rectoris patrisque nostri optimi cuncta suauia esse debent et amoena, qui cum sit summe bonus, non nouit filiis suis nisi bona dare data, tametsi nobis ob imperitiam nostram secus uideatur. Itaque si nos uniuersam spem amoremque nostrum totum in summo illo optimoque bono, cuius perfruendi gratia et conditi sumus, repositam habuerimus, cunctorum aliorum iacturam flocci faciemus. Ex hac igitur ratione pulchre semper timorem cuiuis incuties atque, ut maerorem cohibeat, efficies.