Latin
IV 7 QVINTA RATIO CONSOLANDI, IV 21 Tertius locus a recordatione mortis
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
Non minus forte maerores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido cognoscatur in his inferioribus nihil esse dignum quod ametur; ubi autem abest amor, certe abest et dolor, siquidem nullius rei iacturam aegro animo toleramus nisi eius quam dileximus. Alia quoque ratione mortis consideratio nonnumquam adimit languores: puta cum quispiam iniuriam passus est, aut alteri nimias opes uel potentiam inuidet uel alium sibi imperantem moleste fert; inter haec dummodo cogitat se moriturum amissurumque omnia illa, insuper et fortasse poenas daturum, haud paruam accipit refocillationem. Hinc sacer psalmista ait: Ne timueris cum diues factus fuerit homo aut cum multiplicata fuerit gloria domus eius quia cum interierit non sumet haec omnia neque descendet cum eo gloria domus eius. Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti. Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: Veniet mors quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis. Proinde et multi uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem dilationem uel moram inter praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius faciebat cum inquit: Heu heu, quam surda miseros auertitur aure et flentes oculos claudere saeua negat; dum leuibus male fida bonis fortuna faueret paene caput tristis merserat hora meum; nunc quia fallacem mutauit nubila uultum, protrahit ingratas impia uita moras.