Latin
6.14.1 to 6.14.5
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.14.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Idem queritur Iob: Quare misero data est lux et uita his qui in amaritudine animae sunt, qui expectant mortem et non uenit, quasi effodientes thesaurum gaudentque uehementer cum inuenerint sepulchrum. Vnde plerique tenerioris sensus et malorum impatientes mortem sibi ultro propriis arcesserunt manibus ac summa impietate dolorem depellere sunt conati; ut Cato Vticensis, Dido, Sardanapalus, Nero, Demosthenes, Hannibal, et alii complures. Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solacii extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit, utantur homines et suadet et docet uaria mortis genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta impietas tantaque amentia ab homine Christiano quae non solum diuina, sed et ipsius naturae ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles: Homo namque natura est membrum ei rei publicae cui si se subtrahit, nimirum iniuriam facit et pro cede sua ciuitati debet poenas. Idcirco lege sancitum est huiusmodi uirorum cadauera honore sepulturae priuari; qua ignominia mortuo maior inferri non potest, et iure quidem. Totum enim lege naturae in partes suas habet potestatem, quippe quae ad famulatum eius sunt natae ipsique cuncta sua seruitia debentur. Sicuti humano corpori manus, pedes, oculi, aures ceteraque membra ministrant ac famulantur, horum quoduis, si se a corpore auellere uellet, nonne aperta illud iniuria afficeret? Qua de re sancitum est in omni re publica ne cui liceat potestate priuata quenquam occidere etiam facinorosum quantumuis aut sceleratum. Vnde liquet nemini etiam nocenti licere se ipsum interimere, quanto magis insonti! Quod etiam theologorum non minus efficaci astruitur ratione. Etenim sapientum ambigit nemo Deum uniuersa propter hominem condidisse, hominem uero propter se ipsum; quam ob rem, cum homo non sibi, uerum Deo potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et acceperat, adimere. Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere poenas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet accommodat.