Latin
46 to 47
Nikola Modruški, Nauicula Petri 46-47
Unproofread scanNot analysed yet
Attende ergo diligentius, o peccator, et quocumque in statu peccatorum uel grauissimo et in maximis deprehensus sceleribus, non tardes in ipso uel iudicis uel tyrannorum praesentaneo supplicio ad Dominum tuum corde saltem reuerti et temporanea supplicia animi commitigari contritione. Nempe tibi soli datum est Dei depellere iram, nec iudicis seueritas, nec tyranni immanitas, nec, quod mirabile dictu est, ullo tormentorum genere ipse potest praeuenire Deus. Stabilitum enim et perpetuo sanctitum est consilio non dimitti peccata nisi paenitentibus. Nonne uides ex latronibus paenitentem ex cruce, quam ob scelera patiebatur, ad aeternas mitti delicias, non paenitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat siquidem Dominus etiam ad uesperum in uineam Domini Sabaoth ad opus accedentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac uita poenis in perpetuum affligendus eris, unaque poena in praesenti incepta uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de his hactenus. Nunc ad illud ueniamus omni sane admiratione dignum, quod quinto proposuimus loco, Deum uidelicet immeritis etiam hominibus, non propter augumenta uirtutum, non propter exercitium, non propter correptionem, non propter damnationem, sed ob solam gloriam suae manifestationis multa inducere mala et in noxiorum malo suam ostentare potentiam. Ob hoc namque caecum illum discipulis natum esse respondit; quod Augustinus admiratus, de correctione et gratia disputando: Mirum est, inquit, unum, quod filios quorundam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet huiusmodi lauacri gratiam procuraret in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo in quod parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire et per lauacrum introduci in regnum a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum et istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate. Sed hoc absoluens, quid inquit audiamus: Certe, ait, haec iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. De hoc eodem, cum de bono perseuerantiae disseritur: Non, inquit, fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum mortales rationales uel damnandae uel liberandae sunt animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine uoluntate patris nostri; aut parentum neglegentiae tribuendum est quod paruuli sine baptismo moriuntur, ut nihil ibi agant diuina iudicia. Quid dicam quod paruulus aliquando ante baptisma exspirat? Etiam festinantibus parentibus et paratis ministris ut paruulus baptisetur, Deo tamen uolente non datur, qui eum paululum in hac uita non tenuit ut daretur. Quid est quod aliquando paruulis infidelium filiis potuit ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit baptismate subueniri? Vbi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio; alioquin electorum suorum magis quam inimicorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens: Aliquando, ait, filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filii non eam consequuntur, aliquando impedimento exsistente ne periclitantibus subueniri. Fiunt uere ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae eius.