Latin
48 to 65
Nikola Modruški, Nauicula Petri 48-65
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ego uermiculus de huiusmodi diuinis respondebo mysteriis, postquam tantus talisque uir titubat et haesitat? Nempe cum Paulo exclamabo: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Videmus pueros innocuos, alios nasci claudos, quosdam caecos, non nullos mancos, monstruosos, leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur ita sum formatum? Est enim in ipsius positum arbitrio, quod quali forma producat ac pro libito suo de luto disponat. Illud tamen unum audeo affirmare opificem nostrum numquam consuescere, nisi ob maiora commoda, mala inducere. Siquidem caeci illius nati factum et ipsi caeco et multis aliis occasio sempiterni luminis exstitit, et pueri absque baptismate decedentes plerosque parentes sollicitos ad quaerendam lauacri gratiam effecerunt. Constantino quam salutaris fuit illa leprae percussio! Et breuiter nullum adeo graue malum fuit, quin ex ipso multo maius eliciatur bonum. Callet enim oppido sapientissimus artifex etiam ex spinis rosas colligere. Quantos enim grauia exempla in Anthiochum, Herodem, Neronemque diuinitus edita a crudelitate sanguinis humani prohibuerunt! Quantos plaga Adam, Chore, Dathan, Abiron, Mariae sororis Moysi ab inuidia temperauit! Quantos in regem Naboth Hiezrahelitam, Simonem, Ananiam et Saffiram uxorem eius animaduersio aliena non modo non rapere, sed sua quoque auidius non retinere edocuit! Quantos castiores Sodomitarum reddidit incendium! Similiter Amorrei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagitia Dominus Moysi delendos repromisit. Quantos Babylonis Nabuchodonosor et regis Asueri flagella humana potius quam diuina sapere monuerunt!