Latin
72
Nikola Modruški, Nauicula Petri 72
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid in tanta rerum uarietate agendum est? Dauiticum profecto sequendum consilium; confitendum uidelicet Domino in cithara et in psalterio decem chordarum psallendum illi. Nam cithara, ut docet Augustinus, ex inferiore parte habet quod sonat, psalterium uero ex superiore, ut cithara significet uitam terrenam, psalterium caelestem, quae est in decem mandatis, et in utroque laudandus est Deus. In uita terrena est prosperitas et aduersitas et in omnibus prosperis laudandus est Deus, et quisquis ex istis non laudat est ingratus, quia Dei sunt nec ab altero dantur. Aduersitates sunt in doloribus, languoribus, pressuris, temptationibus, tribulationibus, ubique laudat Deum qui citharizat, non attendit quia inferiora sunt, sed quia regi et gubernari non possunt nisi ab ea sapientia quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Non enim caelestia regit et terrena deserit; aut non illi dicat: Quo ibo a spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascensero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, tu ades. Vbi igitur deest qui nusquam non est? In omnibus igitur prosperis uel aduersis confitere Deum in cithara. Si tibi abundet, gratias age danti; si tibi desinit, aut dominatio auferatur, citheriza securus et dic mira ordinatione dispositus ac sempiternis legibus stabilitus: Arguit et compescit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Hoc faciens uere poteris iustus rectusque corde appellari et illam Dauiticam audire iubilationem: Laetamini iusti in Domino et gloriamini omnes recti corde. –Nam quid est, inquit Augustinus, “recti corde” nisi non resistentes Deo? Quisquis homo quicquid patitur propter uoluntatem afflictiones, maerores, labores et humiliationes non tribuit nisi uoluntati Dei iustae; ipse enim est rectus corde. Peruersi autem corde praui et distorti sunt, qui mala quae patiuntur non recte se pati dicunt, dant illi iniquitatem per cuius uoluntatem patiuntur, aut quia non audent dare ei iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Et hi distorti corde tres habent sententias: aut quod non est Deus, sicut dicit stultus in corde suo, aut quod iniustus est Deus qui non tribuit peiora peioribus, aut quod Deus non res gubernat humanas; quam tamen eorum amentiam non solum diuinae uoces, sed et ipsa mundi machina, ornatus incessusque ostendunt.