Latin
66 to 71
Nikola Modruški, Nauicula Petri 66-71
Unproofread scanNot analysed yet
Numquam tanto malo Pharao cum Aegyptiis affectus est, quin et Israelico et Christiano populo maius inde obuenerit beneficium, neque illud conuenientius nisi indurato Pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a Pharaone populum suum ut dimittat: Ego autem, inquit, indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti; et non audiet uos, imittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel de terra Aegypti per iudicia maxima; et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum. Et infra: Ingredere, inquit, ad Pharaonem. Ego enim induraui cor eius et cor seruorum illius, ut faciam signa mea haec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quot quotiens contriuerim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus. Quod si Pharao mox dominicis obtemperasset praeceptis, quomodo Dominus populis illis aut potentiam suam aut quanti humanum genus faceret quantumue amaret ostendisset? Sed non oportuit, inquies, Deum meo malo aliis benefacere. Et quis tu es, o peccator, qui iustissimo iudici legem imponere audeas aut ipsius arguere iustitiam? Deus quippe iustus, ut docet Augustinus, gubernans uniuersa nullam poenam sinit immerito infligi. De quo in libro retractationum pulcherrime disserens: Omnis, ait, poena, si iusta est, poena peccati est. Si autem iniusta poena est, poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de uoluntate Dei et de ipsius prouidentia, nutu et legibus et si nos non intelleximus quid quare fiat, demus hoc prouidentiae ipsius, quia non fit sine causa, et non blasphemamus. Omnia enim quae uanis uidentur in rerum natura temere fieri, non fiunt sine iussu eius. –Deus namque, ut pulchre docet Hieronymus, uarie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur, nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit et diuisas in areis terit, orbemque suum gubernat ut uoluerit. Caue igitur ne tuum diuino praeferas consilium, putesque ipsum quicquam iniuste agere. Nam ut Boethius ait: De hoc quid tu iustissime putas, omnia scienti Prouidentiae diuersum uidetur. Vnde et quaedam causa uictrix in bello placuit diis, non Catoni, tamquam iusta, uicta uero, Catoni non diis, sicut testatur Lucanus. Sed expositionem Catonis reprobat statim dicens: Igitur quicquid uideas contra spem geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.