Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD ALBERTUM, PRINCIPEM BAVARIAE.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
VIderat in summo Phoebus radiosus Olympe
Eximios animis et gravitate Duces.
Viderat illustrem sublimis in or dine pompam:
Quum stetit attonitis ob stupefactus equis.
Et, quis, ait, scriptis condet spectacula laeta?
Quis praeco ponipae splendidioris erit?
Audieram, coepi: munus cape Phoebe, quod optas:
En age, sis iudex: accipit ille, legit.
Nec mora, respondit: minor est haec gloria vero,
Si modo concedis dicere vera, Ducum.
Aspice, quae gravitas oculis, qui splendor honoris
Promicat! Heroires er at illa pedis.
Dixerat: excipio: super est animosa voluntas:
Ipsaque, nescio quid, mens mea maius agit.
Tempus erit, quum non Elegis humilique Cama:
Moeonio peragam sed pede gesta Ducum:
Si modo producent vitae mihi staminae Parcae:
Auxiliumque feres tu mihi Phoebe tuum.
Annuit, et precibus subscribit Apollo modestis:
Anoius fovit corda repente calor.
Si tamen hoc ulli de se promittere fas est:
Tu Musae, Princeps inclyte, fautor eris:
Scriptaque pacato releges exilia vultu:
Dum tua maiori carmine facta canam.
Sensero, te dignas conabor texere laudes:
Aeternaque tuus laude virescet honos.