Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD AUGUSTUM, SAXONIAE DUCEM, S. R. IMP. Septemvirum. POMPAE DESCRIPTIO; HABITAE, lines 2.7.1-2.7.47
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.7.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
ESse quid hoc dicam, populi quod plena videntis
Arctoae video compita stare viae?
Ecquid ab Albiacd princeps regione profectus,
Adproperat nostrae moenibus urbis iter?
Autor abest certus: volat ille per agmma sermo:
Serpit et in vulgus iam magis atque magis:
Famaque credentes non raro garrula fallit:
Cuius credo ratam nunc tamen esse fidem.
Sic habet: en laetis arridet plausibus aether:
Promicat in tota iam novus urbe nitor.
Angustae turba rumpuntur pene plateae,
Laeditur et populus deficiente loco.
Signa verecundi nunc exhibitur afavorie
Nobilitas celsis obvia tendit equis.
Aspice Boiarici proceres Ducis ordine primi
Officio signant conventente viam.
Magna Bipontinus iunxit quibus agmina Princeps:
Quique regit fines Iulia terra tuos:
Quique duos pisces, ramosaque cornua cervi
In clypeo gentis signa, domusque gerit.
Quos Moguntiacisequitur vetus accola Rheni,
Ardua qui Drusi busta Neronis habet.
Pone pruino si subigentes rura Mosellae;
Nobilibus vecti conspiciuntur equis.
Quique tuas versant opulenta Coloniae glebas;
Quosque vago Iuvarus praeterit amme rapax.
Praeterea patriis gelidum qui finibus Istrum;
Regnaque Passa vii praesulis ampla colunt.
Quid laudem, dubium. viden' ut spectabilis auro,
Exiliat procerum lata per arva manus.
Leniter hic primam stimulis irritat ad iram;
Urget et in gyros ire frequenter equum.
Ille viam saltu gaudet superare superbo
Arduus, et celeri carpere prata fuga.
Compositus iuvat hunc gressus, sinuataque crura,
Applausi sonitum verticis alter amat.
Iamque tui vires iactant Pomerania cives
Inclyta, quam propius Maenalis ursa videt.
Silesiae iuxta comitatus (opinor) equestris,
Marchiacaeque frequens incola fertur humi.
Quam me nobilium virtus delect at equorum,
Quam mihi forma decens, et generosa placet.
Elatasne prius cervices mirer? an alvum
Subtilem potius, tergaque crassa loquar?
Quid, quod demissa verrunt vestigia cauda?
Quod celerum praestant mobilitate pedum?
Dum loquor, en denso patulus latet agmine campus;