Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD IOANNEM GEORGIUM, MAKCHIONEM BRANdeburgium, S. R. Imperii Electorem., lines 2.8.1-2.8.46
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.8.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
BElla gerant alii; bellis mereantur honores:
Victrici pariant celsa trophaea manu.
Non me bella iuvant, non virtus laeta triumphis:
Non ego sum Martis natus ad arima feri.
Ocia Castalidum placeant mihi tuta sororum:
Ludere Phoebea sit mihi dulce chely.
Hac ego militia laetor: non possumus omnes
Omnia: quae prosunt viribus, arma gero.
Si mihi non valido vibrantur tela lacerto,
Sanguineo cinctum nec latus ense gero:
Prosequor Heroum studioso pectore laudes;
Virtutesque fero celsa per astra Ducum.
Marchiaci proceres, quibus Ausonis ora superbit,
Scitque Columnaea ducere gente domum:
Annuite o timido, mitissima numina, vati:
Este mei faciles carminis este Duces.
Me dudum laus vestra rapit, rapit ardua virtus;
Quae magna non est nobilitate minor.
Nam quid avitorum titulos, et nomina regum
Attinet, et generis commemorare decus?
Quem tantum forti praestantes Marte Camillos
Authores vestri sangumis esse fugit?
Quos ardens caeli vexit super aethera virtus;
Transiit et terras, Oceanique plagas.
Non gens invictis praestantior aliera dextris;
Pro patriae gessit fortius arma focis.
Non Latiis hostes felicius expulit oris;
Defendens cives, Martia Roma, tuos.
Longaque ne priscae repetam primordia gentis,
Neu veteris referam fortia facta domus:
Ad propiora vocor, mea mens novioribus instat:
Grata magis novitas mentibus esse solet.
Quantus erat bello, quantus virtute togata
Marchio, qui magni nomen Achillis habet.
Militiae studium primis sectatus in annis;
Saepius evicto contudit hoste manus.
Fercidus ingenio, caput insuperabile pugnis;
Gessit in adversos fortia bella viros.
Innumer as vicit gentes, populosque rebelles;
Subque suum domitos compulit ire iugum.
Nomen ad invictum validae tremuere cohortes;
Noxia fugerunt illius arma Duces.
Non ego te versu memori IOACHIME filebo,
Qui nomen primus Marchio tale geris.
Ecquis enim melior terris? quis amantior aequi?
Mitior aut patriae iura sever a dedit?