Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER PRIMUS., AD IOANNEM GEORGIUM, MAKCHIONEM BRANdeburgium, S. R. Imperii Electorem., lines 2.8.47-2.8.92
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 2.8.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Ocia securae concordia pacis amasti,
Utilior populis, quam tibi, saepe tuis.
Florida nec lepidi facundia defuit oris,
Nestoris unde ducis nobile nomen habes.
Audiit, et vocem gens est mir ata lequentis,
Qua Licus Augustae, Vindaque findit agros.
Obstupuit cultae suavi dulcedine linguae;
Rhetoris iniunxit quum tibi Caesar onus.
Quo tibi quo vero praeconia carmine pangam?
Praesul Marchiacae gloria magna domus.
Tusancti custos iuris, pacisue sequester,
Teutona servasti regna favore tuo.
Non te confiliis maior, non promptior alter;
Discerdes Potuit conciliare Duces.
Quid? quod natus eras Musis, et in ocia vatum?
Fovisti larga Musica castra manu.
Pro quibus officiis placida nunc morte solutus,
Aeternum, Praesul maxime, nomen habes.
Et tua iam virtus post funera vivit in orbe,
Nec poterit lengo tempore fama mori.
Te quoque pacata IOACHIME Secunde nitentens
Laude, quis aequan dum patribus esse neget?
Quis digne referat, populos qua laude gubernes,
Quam vivas aequi, iustitiaeque tenax.
Dumque suas alii devastant caedibus urbes,
Commoda quam laetae tempora pacis agas.
Promulgesque pias leges, et sanguine ducas
Dedecus insectas plebis habere manus.
Quis digne referat, quae laus tibi luce sub illa,
Quae tibi contigerit gloria, quantus honor:
Quum Mahometigenas tua destera contudit hostes,
Compulit et turpi vertere terga fuga.
Quum laeto Caesar decrevit honore triumphum,
Militiaeque tibi splendida dona dedit.
Quod si tam firmae mihi robur mentis inesset,
Impleretque tuus pectora, Phoebe, calor:
Carmine virtutes auderem dicere tantas;
Teque gravi Princeps ferre per astra sono.
Sed depressa labat nimio mihi pondere cervix;
Membraque succiso poplite lapsa cadunt.
Sic neque cygneos audet Pandionis ales,
Sique velit, nequeat, parva referre modos.
Sic cantu superat suavi Philomela cicadam,
Ingratos rauco quae strepit ore sonos.
Nec minor est belli, pacisque GEORGIUS arte,
Marchiacam qui nunc pace gubernat humum.