Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD IOANNEM SAMEUCUM CAES. HISTOR.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
ONunc Halcyonis mihi sint Caeycis et alae:
O et crura mihi Tygridis atque pedes.
Nunc o Triptolemi mihi fas sit scandere currus:
Pegaseove minax subdere calcar equo.
Sit fas Medeaetorvos frenare dracones;
Aut modo Daedaleas ire redire vias.
IANE tui desiderium me tangit amoris:
Ac tecum cupio pauca, sed apta, loqui.
Cernere tam lepidos vultus, tua cernere tecta,
Et tecum lata gestio luce frui.
At frustra votis haec iam nugacibus opto:
Iam mihi cum nusquam carpere deturiter.
Publica res vetat hoc, et cura domestica: quae me
Invitum cogit nunc residere domi.
Pro me missa venit claudo pede littera, fratre
Pro cupido cordis nuncia fida mei.
Quem tibi, si pateris, commendo, tuoque favori:
Cui bene quod facies, feceris ipse mihi.
Dexter ades, SAMBUCE. mihi, fratrique benignus:
Per numeros omnes duloe tuere caput.
Te moveant latices Aganippidos Hippocrenes:
Pegasei flectant te, rogo, fontis aquae.
Su memor, Aontdum sanctas et Apollinis artes,
Multiplices orbis vincere semper opes:
Nec prodesse piae quenquam plus posse iuventae;
Quam si sponte ferat cuique salutis opem.
Sed quid ego variis onero tua pectora curis?
Sat pietas cunctis, sat tua nota fides.
Quin potius studium commendo, tuumque favorem:
Ac tibi Nestoreos opto precorque dies.
Dii precor hoc iubeant: et opis nullius egentem
Fortunam praestent tempus in omne tibi.