Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD NICOLAUM CAAS MAGNUM REGNI DAniae Cancellarium.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
QUantum magnifica virtute merere salutis;
Tantum, si pateris, nunc tibi CASA precor.
Quae tamen ista salus, ais? aut quae charta salutis
Nuncia? quae cerae, quaeris, imago novae?
Accipe, montosas inter qua labitur oras,
Ad Rheni properans flumina magna, Nicer:
Illic Castalias hoc sector tempore Musas:
Astreaeque forum dulce Dicesque colo.
At rudibus numeris, rogitas, quid forte requiram?
Tu fis propositi summa caputque mei.
Nam te, virtutemque tuam, magnumque favorem
Per varias celebrat libera fama plagas.
Scripta Sybillinos celebrant mansura per annos:
Atque Sophocleis nobiliora modis:
Totius et mundi tant as canit orbita laudes:
Praedicat et multis docta caterva locis.
Compellare virum mens ardet, adireque tantum
Iampridem: sors ast hoc mihi dura negat.
Ergo parentelae Musam committo clientem
Sponte meam: praesto sit tua magna fides.
Sit pietas p9raesto, totum cantata per orbem:
Tuta patrocinio sit mea Musa tuo:
Pro me grata tibi ferat oscula, basia grata:
Qualia fert humili plurimus ore cliens.
Sic tibi Dii sortem laetam viridemque senectam,
Et longos annos dent, placidosque dies.
Floreat et totum tua gloria lauque per orbem:
Ac sint ominibus pondera magna meis.