Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD AMICOS Cum Viteberga discederet., lines 5.3.1-5.3.46
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.3.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
ECquid vos, Musae, teque o dulcissime Phoebe,
Esse viae comites nunc iuvat esse meae?
Ecquid o ambrosio cantu mulcebitis auras?
Dum tristes hyemis cogor inire vias.
Iam niveos iterum Boreum deducit ad axem,
Terga per Aegoceri frigida, Phoebus equos:
Imbriferum caecae conturbant aera nubes:
Saevaque vis Boreae frigore nectit aquas.
Aequora discordes permiscent aspera venti:
Brumalique rigent arva perusta gelu.
Stant in arenoso religatae littore puppes:
Nec liquidas arbor labitur uncta vias.
Cras tamen, Eois ubi Lucifer ortus ab undis,
Optatum roseo proferet ore diem:
Assuetas terras, et docta Lycea relinquam:
Ingrediarque novus triste viator iter.
Non ego vos Musas, non vos reor abfore Nymphas:
Non aberis Lycii praeses Apollo chori.
Vos ego vos primis colui studiosus ab annis:
Phoebeae tetigi plectra canora lyrae.
Vos mihi felici dictastis carmina vena:
Quae pia sunt, si non sunt saetis apta legi.
Ergo agite, et laeta casus constanter in omnes;
Ne longa nimium, ne trepidate via.
Fidite formosis pedibus; cantuque chelyque
Fallite difficiles, fallite quaeso moras.
Nec me deserto blandos subducite vultus:
Ingenuam verbis reque probate fidem.
Fallor? an Aonidum mihi se chorus obtulit ultro:
Annuit an votis, sollicitaeque preci?
Annuit: agnosco fremitum: quid tardet euntem
Amplius? incoeptum quis remoretur iter?
Ire iuvat, ducibusque deis invisere terras,
Qua procul Austrino moenia Sole tepent.
Ibimus, o socii, nec dura timebimus hostis
Arma, nec ingentis taedia dura viae.
Ne tamen officio desim pietatis honesto.
Doctrinae summis nobilitate viris:
Qui mea cum vera pietate fideliter ora
Artibus ac linguis excoluere bonis:
Ante verecundo (iam iam licet) ore saluta
Calliope doctos, eximiosque viros:
Lipsia quos augusta, caput Misneidos orae;
Albiacaeque fovet fertilis ora scholae.
Quasque decet, quantasve potes comprendere mente,
Pro meritis grates nomine redde meo.