Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD AMICOS Cum Viteberga discederet., lines 5.3.47-5.3.91
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.3.47-91
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ubi dicendi coram tibi copia fiet:
His pede curvato vocibus usa refer:
Magnifici proceres, pietate, fideque probati:
Qui recta regitis culta Lycea fide:
Haud vos implicitos gravioribus undique curis
Auderem rudibus sollicitare modis:
Cum mihi verbosae non sit facundia linguae:
Ingeniique fluat languida vena mei:
Sancta nisi pietas, nisi me studiosa voluntas
Cogeret invito tecta subire pede.
Ergo ne feriam longis ambagibus aures:
Nunc animi paucis noscite vota mei.
Cras ubi Leucothoe motis Pallantias astris
Inficiet terras luce polumque nova:
Longinquas cultor meus hinc abiturus in oras,
Palladiae laetos deseret urbis agros.
Iam ter Phryxeae pecudis Sol vellus adivit:
Veris et adventu ter fera cessit hyems:
Ex quo Gymnasii subiectus legibus, aequo
Paruit obsequio, consiliisque datis.
Per vos ingenuas callet solertius artes:
Per vos Gorgonei numina fontis amat.
Per vos Pegasei libavit gurgitis undam:
Per vos affectat Phocidos arva sacrae.
Hoc quoque, quod sanctis addictis legibus, altum
Ingreditur stdii splendidioris iter;
Iamque voluminibus legum non segniter instat:
Clamosique colit iura severa fori:
Muneris est vestri: puduit, piguitque fateri:
A se pro meritis posse redire nihil.
Non opis est humilis dignas persolvere grates:
Dignaque pro tantis reddere dona bonis.
Dii melius meritas grates, et praemia reddent
Debita: qui nunquam non pia facta vident.
Si quae tamen, quae nulla potest, si parva referri
Gratia pro meritis, officiisque potest:
Spondet inoblitae sancte pia munera mentis:
Quave licet, gratum se, memoremque fore.
Ante vel in vacuas vanescet spiritus auras:
Vel cinis absumto corpore mutus erit:
Quam longo pietas, aut gratia cesset in aevo:
Quam firmo labi vos sibi corde sinat.
Quid? licet in tenuem corpus mut abitur umbram:
Officio tenuis serviet umbra pio.
Quid loquor? aut hortor? quid inanes fundo loquelas?