Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD ANDREAM CRUSIUM., lines 5.8.182-5.8.225
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.8.182-225
Unproofread scanNot analysed yet
Quae non aeutorum noscere scripta licet?
Traditur hic pulcro formatrix ordine linguae,
Quae primis aperit grammata nexa modis:
Quaeque secare dolos, et opertos solvere nodos;
Veraque cum faisu cernere dicta docet:
Verbaque mellito quae formans culta lepore;
Eloquii facilem vimque modumque tenet.
Quid memorem numeris secreta volumina rerum
Quae docet: et caelo sidera iuncta notat?
Tramite convexum quo Sol decurrat Olympum:
Quas obeat cursu Cynthia Luna vices.
Quae simul ab struas naturae noscere causas:
Quae medica morbos arte levare docet.
Hinc quae consiliis homines, et moribus urbes,
Officiisque tubet tecta domosque regi.
Quid? quod et Historiae campis spaciamur apertis:
Temporis et prisct discere gesta licet.
Sive Palaestinis quae facta leguntur in oris:
Seu Latii mavis noscere iura soli.
Seu sub olympiadum quum Graecia floruit annis:
Cinxit et Iliacas obsidione domos.
Tum vero studiis sacra sunt aequatae profanis:
Expediunt sensu caelica verba pio.
Tamque sonis vivis, calamo quam divite, verae
Adseritur sanctum relligionis opus.
Quaeris, an et leges sacras, et iura professi,
Arma gravis doceant civica ferre fori?
Omnibus ut studiis, sic hoc schola floret: habentque
Dive locum libri Iustmiane tui:
Praetereo vates celebres, cultamque Poesin:
Sola vel ad mores ars facit illa bonos.
Numine mens vatum vivax agitante calescit:
Vis et ab aetherea non nisi sede venit.
Addimus his linguae cultus, curamque loquendi:
Attica sive magis, sive Latina placent.
Si Ciceronaei cultum bene dogma leporis,
Seu potius carmen dulce Maeronis amas:
Quo minus haec habeas, nibil impedit: omnibus horis
Personat in nostra scripter uterque schola.
Seu magus ore loqui placet Attica verba rotundo:
Atticus orator, quod placet, ipse dabit.
Nec tacet Isocrates: suavi dulcedine linguae,
Quo prior in Graeca non fuit alter humo.
Quid loquar Iliacae scriptorem cladis Homerum?