Latin · Elegiac couplet
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUARTUS., AD ANDREAM CRUSIUM., lines 5.8.226-5.8.268
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 5.8.226-268
Unproofread scanNot analysed yet
Quid loquar Ascraei carmina docta senis?
Quin etiam Solymis formamus vocibus ora:
Cara Deo quondam gens quibus usa fuit.
Quo feror? immensi res est memorare laboris
Omnia: cum linguis sint licet ora decem.
Quae tibi si tenui coner perscribere versu:
Plus mihi, quam sas est, complacuisse ferar.
Sed mihi ner placeam, tibi nec placuisse laborem:
Si scriptis haec non sunt potiora meis.
Non mihi vera loqui pudor est: neque falsa fatebor:
Sincero residet nuilus in ore dolus.
Felicem Dominum, si nulla concitus aura,
Quo pede iam coepit, postmodo semper eat.
Felices populos, sua si nunc commoda noscant:
Commoda, quae stupidum vilia vulgus habet.
Felices urbes, si leges artibus ornent:
Si studiis iustus non adim atur honos.
Mitibus his studiis legum venerana potestas,
Iuaque cum bellis, arsque togata viget.
Mitibus his studiis mores addiscere vitae;
Naturaeque iubet mystica iura Deus.
Mitibus his studiis servantur pacta, fidesque:
Magnorumque Ducum conciliatur amor.
Urbs etiam dives pecoris ditissma frugum;
Ingeniis dives, dives abundat equis.
Edidit Albertum vetus hic stirps nomine Magnum:
Quo prior in nostra non fuit alter humo.
Cuius si cuperem laudes aequare canendo:
Mentis inops dic ar non meminisse mei.
Ille vir est: studio qui continuoque labore
Naturae nobis abdita nosse dedit.
Stat rebus contenta suis imperdita fama:
Gloria non ullo stat moritura die.
Singula quid referam? seu moenia, sive domorum,
Seu populi cultus, munditiesue placent:
Seu circum fusos pagos, urbesque propinquas:
Seu magis artifices, sive requiris opes:
Dispeream, nisi sit satis his quoque dotibus aucta:
Exiguo virtus sub lare saepe latet.
Arcibus aequandas urbs in se continet aedes:
Instructas opibus sic satis, atque viris.
Respicit occiduum qua parte feracior axem:
Arx super egesto condita colle iacet.