Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., DE NUPTIIS PETRI AGRICOLAE, ET DIANAE Cloeliae Cypriani Leovicii viduae.
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.7
Unproofread scanNot analysed yet
SI quae viro nubit vorg: si nupta marite
Auspicibus coniux inc ipit esse deis:
Felicem merito sortunatumque fatebor:
Coniux est munus nobile casta Dei:
Quae studiosa Dei, morum studiosa bonorum,
Sedula procurat remque domumque viri.
Prole simul foecunda torum beat, instar olivae,
Aut vitis: litis desidiaeque fugax.
Semper habet fructus, alternaque gaudia lectus:
Si concors uxor, si vir amicus erit.
Pronuba Iuno, sacris olim praefecta maritis,
Laeta fuit caeso, sed sine felle, bove.
Roma Viriplacam cultu venerata sacrorum;
Coniugsbus voluit numinis esse loco.
Tu cui gratus hymen, cui vincla iugalia curae;
Auspice sic coniux esse memento Deo.
Felle dolor nunquam furiis exarserit atro:
Concordi gaudent numina sancta toro.
Iam duo, non duo sunt: sed idem iam corpus, et unum:
Foedere quos uno copulat unus amor.
Talis PETRE, tibi datur uxor amata DIANA:
Sola tori consors dtgna reperta tui.
Cui morum probitas, et castae Palladis artes,
Cui pietas curae sancta, fidesque fuit.
Femina digna, cui det nomen casta DIANA:
Et lux Aosonii CLOELIA virgo soli.
Qua nec Penelope prior est, aut Hectoris uxor:
Aut comes extincto Laodamia viro:
Nec quae Mausoli cineres, in amore mariti
Firma; nec ardentes quae bibit ore faces.
Felle carens, mel dulce dabit tibi mellila coniux:
Delicium cordis suave futura tibi.
Solamenque mali, tua sera, et sola voluptas:
Atque senectutis dulcis alumna tuae.
Nec tua mens diversa manet: sine crimine tota est:
Vivetis celebres inter utramque sidem.
Mutua corae duos, et amor socialis habebit:
Aequales urent pectora fida faces.
Una fides, unus vobis amor, una voluptas:
Dedita mens uni serviet una Deo.
Obsequiis, studiisque piis certabitis ambo:
Mutuus obseqiis conciliatur amor.
Sunt rata, quae precor: en dat signum conscius ather:
Applauditque pari iuncta columba suo.