Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., AD ANTONIUM CAUCIUM celebrantem nuptias cum ANNA Christophori Aucupis Praefecti
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.8
Unproofread scanNot analysed yet
QUi primus dixit fieri connubia fato;
Coniugii auctorem dixit is esse Deum.
Primus Adae costam Deus auctor fecit amicam
Evam: quam voluit coniugis esse loco.
Haud (ait) esse bonum reor, unum vivere solum
Sic hominem: unus homo (credite) nullus home.
Par est, par sociare pari: sit costa virago
Eva viri, vitae vas, hominumque parens.
Sic fatus, mandat fieri connubia faeto:
Ne, nisi fatalis, sit ratus ullus amor.
Ergo coniugii manet immutabile fatum:
Et ratio fatum vincere nulla potest.
Sic quoque te dum fata trahunt retrahuntque per orbem,
ANTONI, quaerunt inveniuntque viam:
Qua tibi visa prius, vix edita lucis in auras;
Hospes in Holsatico cum novus orbe fores:
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis,
In thalamum coniux ducitur ANNA tuum.
ANNA decens, patre CHRIstophoro sata filia clare
AUCUPE: Quaestorem quem SEGEBERga tulit.
Digna quidem virgo coniux te coniuge tanto:
Coniuge sed dignus non minus ipse tua.
I nunc, et dubita fieri connubia fato:
Quae fiunt, fieri numine teste puta.
Sit bene, sit vobis iucunde, sitque beate,
Opto: fatalis quos bene iunxit aemor.
Servet Amor iunctos: nec lis inamabilis, aut mors,
Aut mala sors temeret gaudia laeta tori.