Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ELEGIARUM LIBER QUINTUS., DE CONIUGIO IEREMIAE REUSNERI FRATRIS cum ELISABETHA VVilandina nobili virgine
Nikolaus Reusner, Operum pars prima 6.9
Unproofread scanNot analysed yet
FAlsa fides quondam confinxit multa deorum
Numina, coniugibus saepe vocata novis.
Iuno, Venus, Suadela, Diana, et Iupiter illis
Plur imus in votis pronubus ipse fuit:
Rite secundaret nuptam, prolemque iuvaret:
Ferret et optato prospera quaeque toro.
Nec tamen una fuit Iuno, nec Iupiter unus:
Una nec in votis Suaedae, iaena, Venus.
Quando et Iterduca his meruit, Domiducaeque passim,
Et cum Manturna Cinxia Iuno coli.
Caecus Amor, Veneris puer, atque Thalassius una,
Cumque lugatino sponsor et obses Hymen:
Et patre cum Subigo Mater Prema, cumque Priape:
Quaeque Viriplacae nomen inane tulit.
Ah valeant figmenta deum: fugit ille negatque
Sponte Deum, quisquis numina vana colit.
Coniugio sic ergo tuo non comprecor adsint
Fictitii, gentes quos coluere, dei:
Nil Venus hic, nil Suada potest, nil alma Diana:
Iupiter et Iuno nil, vel Adulta, valet.
Coniugii Deus, opto, sit unus sponsor et obses:
Qui triplici colitur numine numen idem.
Adsit et o vestros regat ille benignus amores:
Adsit et o iungat corpora bina toro.
Adsit, et ipse faces iam ventilet igne maritas:
Caelestique bonus vos tueatur ope.
Sit vel Iterducus, sit vel Domiducus, et unus
Unxius, et nuptae Cinxius ille tuae.
Ille tuus Nocturnus, et ille Diespiter unus
Sit precor, et pariter Lunus ubique tuus.
Adsit sanctus Amor, foedusque Cupido facessat:
Foeda Venus, procul et sit malesuadus Hymen.
Adsit sancta Fides, adsit Concordia mitis:
Et Pietas custos fertilis una tori.
Illa Viriplacam, Manturnam submovet illae:
Coniugibus qua non est opus inde piis.
Saena valetudo, Pollentia firma sit, opto:
Absit Eris, procul hinc absit Erinnys aetrox.
Illa tibi, tu sis GERMANE superstes ELISAE
Semper, et ambobus pignora cara tori:
Et sancta maneant in relligione nepotes,
Et decus, et patriae firma columna domus.
Quae precor, haec mitto bonae verba: nec amplius opte,
Quam Deus ut iubeat, quod precor onine ratum.