Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 12
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.12
Unproofread scanNot analysed yet
QUid o Medulla quid pasci mea tantum
Optas, GEORGI? non est haec leoninae
(Fateor) medulla; non hae sunt Achilleae,
Quas vis, dapes: infans quis altus in tantum
Sine lacte matris olim adolevit heroem.
Quid ergo iactas? inquis. haud ego iacto
Multum. Medullae pabulum leoninae
Heroicum, doctrina liberalis dat:
Amplissimarum nutrix sancta virtutum.
Suadae Medullam Tullius dat orator,
Paeter eloquentiae, sapientiae princeps:
Prudentiae civilis auctor est Caesar
Iustinianus: armis clarus, et pace:
Magnus parens legum: medullulam quarum
(Pingue illud aureum, media ossium replens)
Co lliquo dum passim: artem gigno iam parvam:
Quae prima fundaementae continet Iuris
Prudentiae: quoddam ceu pabulum primae
Aptum tenellis mentibus iuventutis.
Vin' hanc? tace. mora parva est, quum satur tandem
Medull dam fastidies LEORINAM.