Latin · Dactylic hexameter
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., IN DETRACTOREM.
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.13
Unproofread scanNot analysed yet
QUod lites, diraeque satum convicia liguae
Semper amat, crescitque malo foecundius horto
Ocymon, et faciem obducens pallore cuminum;
Sit procul a coenis, Charitum nec erescat in hortis:
Gratus odor quamvis, cibus est utriusque molestus
Atque nocens: docuit sic pagina docta Galeni.
Sit procul a Musis etiam sator ille cumini
Scurra dicax; virus lingua qui spargit, et audax
Sacrilego diras maledictaque seminat ore:
Qui male narrando depravat et improbat omne
Quod rectum fuit atque probum. Serat ocymon ipse
Ipse (inquam) sibi, non aliis serat (opto) cuminum
Quod virus mordax, et sit lethaele venenum:
Quando famem melius nescit sedare malignam;
Dente Theonino quin circumrodat, amarae
Plenus cor succo loliginis, ac sale nigro;
Palpando mordens: canis ut quandoque protervum
Clam malus incauto genuinum frangit in hoste:
Aut ceu parva latens infundit dente venenuns
Viperae, quod nullis medicabile dicitur herbis.