Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 24
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.24
Unproofread scanNot analysed yet
QUa voce, votis vel quibus iam prosequar
REUSNERE discessum tuum?
Non tanta Musae et tenuis est vis ingenii,
Virtutibus tot inclytis,
Amplissimisque meritis quae dignum queat
Carmen tuis iam promere.
Praestare sed tamen quod ipse iam queo,
Quodque ipsa festinatio
Profectionis patitur, id non negligam
Praestare grato pectore:
Optans benigno ut Numinis ductu vias
Cursuque tantas, prospero
Emetiaris ac conficias: Principes
Superstites cernas pios
Superstes ipse: Nestorisque in secula
Rempublicam et Scholas iuves,
Consilio, ope, scriptis, favore, gratia,
Sic laus tua semper floreat:
Fessumque tandem vita aethereus te PATER
Astris benignus inferat.