Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., IN ADVENTUM MAGNIFICI VIRI D. NICOLAI REUSNERI IC.
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.25
Unproofread scanNot analysed yet
REUSNERUM vidi venientem, atque esseda vidi:
Cornipedesque citos vidi, currumque volantem.
Vidi marmoreas et quas divertit in aedes:
Vidi vicinos, plebemque accurrere vidi.
Portinus ipse etiam accedo, comitesque saluto,
Ing rediorque domum: iuvenes mihi dicite, quis sit
Atque ubi REUSNERUS? simul hic conclave patebat:
Itque reditque intus DOCTORUM nobilium par.
Ingressus genium: Musasque virosque saluto:
Nullius at facies correspondebat ad illam,
Quam vidi in tabula pictam. Namque arte recisa
Barbae videbatur, circum quoque tempora cani.
Subridens REUSNERUS aeit: sic tempora sic me
Depingunt alium aetque alium: barbaque reducta,
Nativae rursum REUSNERUS imaegine fulget.
Tum dextram iungo dextrae, cinctusque coronae
Sic media incepi: Quod praestantissime vatum,
Cernere praesentem, et tua contigit ora tueri,
Et nunc in columem vivumque: hac alloquor horae:
Laetor et in nostrae fortunae hac parte beata
Numinis arbitrio fieri sic aestimo summi.
Votae Deus nostra implevit: tua vidimus ora
Alloquioque tuo fruimur celeberrime vates,
Atque utinam reliquos, praestantia lumina, doctos
Cernere Teutonicos liceat: summum arte Melissum:
Terrasque emensum multas, urbesque CHYTRAEUM:
Et reliquos quorum e scriptis mihi nomina constant.
Verum ubi parva cohors et ubi Reusneria coniux?
Conversusque retro, et nictantia lumina. tollens
Excutior somne. Somnus fugit ocyor Euro:
Cumque ipso fugiunt puerique virique domusque.
Insequor hac ipsa fugientem Morphea voce:
Quid vana toties me ludis imagine Somne?
Somne pater, quid me sic spe producis inani?
Carmina nunc dictans, nunc ipsa volumina vatum
Nunquam visa mihi ostendens, vultusque virorum:
Pagellas etiam signas, folia atque librorum
Ipsa legenda offers quoque verba, et cuncta sub orae
Alloquio inducis nostro, Musasque hominesque:
Et me congressum his, et dicere multa volentem
Conspectu illorum subducis imagine falsa,
Et solum in medio falsa inter gaudia linquis?
Ne mihi sic redeas, nec inania gaudia fingas.
In tenebras abit ille leves, sumt asque figuras
Exuit, et dicto citius disparet in umbras.
Numina contestor, viventia numina Christi:
Sic egote in somnis vir praestantissime vidi:
Sic compellavi venientem: his vocibus. usus
Nomine Musarum te excepi: hoc gratulor ore:
Sospes ades, propereque venito, ubicunque locorum es:
Sive iter ingressus longinqua per intervalla
Urbe aliqua subsistis adhuc sub sidere brumae:
Sive peracta tibi est confecto meta labore,
Tyrigetumque tenes fines, paetriumque Lyceum:
Salve iterum atque iterum o hospes gratissime saelve,
Et Pyliae aetatis longissima secula comple:
Nostram etiam aedifica hic patriam, nostrosque nepotes:
Ingenti laude hic ingentia munera comple.
Gentis Teutonicae summum et memorabile lumen,
Et decus Aonidum, patriique columna Lycei:
Magne vir, o magnum hic REUSNERE tribunal adimple.
CHRISTOPH: VVINERUS. VIII. Decembris 1588.