Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 7
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.7
Unproofread scanNot analysed yet
QUi vitium uxoris aut tollere, PETRE, maritum.
Aut hoc ferre monet, monet hic bene. namque maritus
Si fert, is melior: sin tollit, sorte fit uxor
Commodior. quod si caret hoc utroque maritus,
Ne ferat, aut tollat, multo felicior iste est.
Talis eras, et tam felix quoque PETRE maritus
Nuper, adhuc quando lect fidissima coniux,
Cor cordis LUDEMILLA tui, vitaeque voluptas
Viva tuae, dias vitalis luminis auras
Carperet: exemplum fidei, sanctique pudoris
Ac decus, et matronalis virtutis imago.
Tollere sic nec opus vitium, nec ferre marito,
Dum vixit, tibi PETRE fuit modo coniugis. at nunc
Aegra puerperio iacet (heu) fidissima coniux
Cor cordis LUDEMILLA tui, vitaeque voluptas
Viva tuae: iacet (heu) decus hoc illustre pudoris,
Et fidei, et matronalis virtutis ademptum.
Sic viduo te PETRE toro nunc deserit, ulmum
Ceu vitis, nec dum maturos cara racemos
Pignora iam propriae matri non linquit alenda.
Magnus PETRE equidem morsus (mihi crede) doloris,
Vel mors ipsa magis, morte est vel acerbier ipsa;
Si mors praematura duos divellit amantes;
Sancta fides tungit quos, et concordia vitae.
Solamen sed PETRE mali, luctusque levamen
Sit tamen hoc unum: quod non amissa sit uxer
Fida, sed in coelum potius praemissa; beatae
Cum superis iucunda petens consortia vitae:
Illic te pariter manet, et tua pignorae chara.